monumenta.ch > Cassiodorus > 41 > bmv294.13 > 139 > sectio > ad Timotheum I, 6 > 72 > AURELIANUS XXIX. > sectio > 7 > 28 > HELVIUS PERTINAX XVI. > 21 > 61
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LX <<<     >>> in Psalmum LXII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXI

1 In finem, pro Idithum psalmus David.
2 Inter verba notissima tituli repetit Idithum, de quo proxime in trigesimo octavo psalmo iam diximus. Sub istius quippe nominis significatione semper aliquid declaratur eximium. Est enim eius interpretatio, transiliens eos, id est amatores huius saeculi, quos miles Christi contempta mundi voluptate transcendit. Sed quoniam ista transilitio beatum nobis videtur significare pro positum, introducitur quidam sanctus, qui et mundi desideria reliquerat, et in Domino spe firmissima permanebat. Talis enim praemittit finem, id est Dominum Christum. Sequitur quoque psalmus, hoc est probabilis vita, quae Domini regulis obsecundat. Coniungitur etiam David, ut vita laudabilis ad Dominum Christum tendere videatur, ubi est salutaris et absoluta perfectio.
3 Divisio psalmi.
4 Transilitor iste, quem diximus, saecularium vitiorum, cum orbem terrarum plenum saevis videret erroribus, alios persecutores, alios haereticos, alios vanis desideriis implicari. In primo membro psalmi animam suam Deo profitetur esse subiectam, quia per Filium unigenitum munus salutare suscepit, arguens eos qui solo nomine se dici desiderant Christianos. Secunda parte iterum animam suam subditam dicit esse Domino Patri, quoniam per eius Verbum salutarem patientiam conquisivit: confirmans plebem confessione fideli, ut toto cordis affectu sperare debeat semper in Domino. Tertio membro errantes populos monet ut in Deo magis quam in mundi istius caduca debeant felicitate confidere.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Nonne Deo subdita [mss. A., F., subiecta] erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. Per totum psalmum pro universali parte sanctorum, unus introducitur fidelium, qui saeculi vitia relinquens, soli Deo se subditum esse commemorat. Hoc est enim Domino dici subiectum, a mundanis vitiis esse vacuum, et sancta credulitate completum. Est enim increpativus modus contra eos qui putant eum nimia prosperitate feriatum, et quasi in quadam quietis suae otiosum esse laetitia. Nonne convertendum est, ut planius fiat. Dicamus enim: Ne non Deo subdita erit anima mea? Quae figura dicitur anastrophe, id est conversio. Subditus est utique Deo qui semper humiliter atque strenue illud agit quod ad eius mandata cognoverit pertinere. In ipso delectatur, in ipso reficitur, et praeter eum nihil aliud mens beatissima concupiscit. Erit infinitum tempus significat, quod nullo fine claudendum est. Sequitur causa iustissima, quare Deo Patri subdita sit anima beati. Dicit autem, ab ipso enim salutare meum; id est, unigenitus Filius, qui recte credentibus salutaris existit. Ab ipso enim cum dicitur, Filius significatur. Haec enim propria unus Deus sancta Trinitas habet, quod Pater ingenitus, Filius genitus, Spiritus sanctus a Patre et Filio procedit. Hoc fides integra, hoc catholica profitetur Ecclesia. Bene itaque Idithum Deo subditum te esse profiteris, a quo inaestimabile beneficium te suscepisse testaris. Sed ut sanctum Verbum una atque aequabili [ms. A., aequali] veneratione coleretur, intende quid sequitur.
7 (Vers. 2.) Etenim ipse est Deus meus et salutaris meus; adiutor meus, non movebor amplius. Dixerat superius a Patre genitum salutis auctorem, nunc qui sit iste salutaris trina confessione complectitur. Primo ne minorem crederes dicit: Ipse est Deus meus; sicut supra de Patre Deum dicit. Aequalitas enim summi nominis substantiam et potentiam unitatis ostendit. Unde Pater Augustinus in libro decimo quinto de Trinitate (Cap. 3, ante med.) ita dicit: Ratione etiam reddita intelligentibus, clarum est in substantia veritatis, non solum Patrem Filio non esse maiorem, sed nec ambos simul aliquid esse maius quam solum Spiritum sanctum; aut quoslibet duos in eadem Trinitate maius esse aliquid quam unum; aut omnes simul tres maius aliquid esse quam singulos. Sic perfectam atque singularem naturam sanctae Trinitatis mirabili veritate monstravit. Repetit salutaris meus: salus enim humani generis quae in Adam perierat, redintegrata est per Dominum Christum. Sequitur, adiutor meus: quia in mundi istius concertationibus implicato solus adiutorium praestitit, ut mundi vitia transcendere potuisset. Non movebor amplius, non superba professio est. Non enim moveri poterat, cuius Deus et salutaris et adiutor erat Dominus Christus. Quo loco figuram possumus fortassis advertere quae dicitur epidiorthosis, Latine superioris rei correctio. Nam quod adiecit, amplius, significat aliquando se motum. Fuit enim tempus quando iste Idithum praegravatus carnis imbecillitate titubavit: sed postquam veri dogmatis illuminatione completus est, moveri non poterat, qui, iuvante Domino, fidei firmitate constabat.
8 (Vers. 3.) Quousque irruitis in homines, interficitis universos, tanquam parieti inclinato et maceriae impulsae? Postquam fidem suam trina praedicatione vulgavit, ad persecutores Christianorum verba convertit. Dicit enim: Quandiu agmine facto supra homines innocentes irruitis? Non vos revocat timor divinus, ut inde magis saeviatis, quia culturas daemonum contemptas esse cognoscitis. Et ne putares persecutionem istam aut nuditatibus fieri, aut tormentis levibus actitari, addidit, interficitis universos, ut usque ad mortem perducerent, quos Deo deditos esse sentirent. Universos autem, devotos intelligere debemus. Sequuntur aptissimae comparationes. Tanquam parieti inclinato, qui etsi non impellatur occumbit: quia in casum vergit quidquid a soliditate sua fuerit inclinatum. Addidit, et maceriae impulsae. Maceria est saxorum sicca constructio, quae sine aliquo ligamine impensae, in altum ducta componitur. Et ne de ipsa novitate habere eam crederes aliquam firmitatem, dixit, impulsae, ut facile ad imum vergeret quod aut ventorum flatibus, aut aliqua fuerat impulsione quassatum. Sed istae comparationes illum nobis sensum indicare noscuntur. Putatis insecutores sacrilegi Christianum populum defensorem firmissimum non habere, quem sic passim impia voluntate trucidatis?
9 (Vers. 4.) Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere, cucurri in siti; ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Superior versus respicit ad paganos, iste autem ad Iudaeos et fictos pertinet Christianos. Duobus enim modis laborat Ecclesia, sive quando eam gentilis error insequitur, sive quando haeretici prava contentione dilacerant. Honor erat sancti viri catholica et fidelis Ecclesia, Christus ipse qui membris suis et caput et dignitas est. Hunc infideles repellere cogitabant, quando, ne puro corde coleretur, sacrilegis dogmatibus obviabant. Tunc sanctus vir cursum vitae suae in sitis sterilitate peragebat, quia invenire non poterat quem potaret. Hoc enim sitis agit, ut foris positum humorem desideret in sua membra traiicere. Inde est illud evangelicum, Sitio [Ioan. XIX, 28]; Mulier, da mihi bibere [Ioan. IV, 7]; non ut ab illa aquam tantummodo perciperet postulavit, sed ut ei fidei potum, quo ipsa satiaretur, ingereret. Sequitur etiam causa sitis, ore suo benedicebant. Quod illis accidit qui legem Domini fallaci meditatione pertranseunt, et non hoc operibus demonstrant quod ore pronuntiant. Additum est, et corde suo maledicebant. Corde enim maledicunt qui sanctas Scripturas vitio perversae novitatis intelligunt.
10 (Vers. 5.) Verumtamen Deo subdita erit anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea. Post diapsalmatis pausationem, venit Idithum ad secundum membrum psalmi, similia repetens quae superius dixit, animam suam Deo esse subiectam; ut ipsa repetitio menti nostrae robur credulitatis infigeret. Sed istud diligentius perscrutemur, quia causa gratulationis, quantum ad verba, non videtur esse consimilis. Ibi enim dicit, ab ipso salutare meum; hic ait, quoniam ab ipso patientia mea. Sed licet aliis verbis dicatur, unum tamen esse intelligimus si altius perscrutemur. Patientia quippe nostra Christus est Dominus, propter quem et adversa libenter patimur, et susceptae regulae observatione gaudemus. Sic enim et in septuagesimo psalmo cantatur: Quoniam tu es patientia mea, Domine [Psal. LXX, 5]. Nam ut eumdem in hoc sermone sensum possis advertere, aperte sequentia declarare noscuntur.
11 (Vers. 6.) Etenim ipse est Deus meus, et salutaris meus; adiutor meus, non emigrabo. In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. In his duobus versibus Christus Dominus indicatur, de quo superius dixit, patientia mea. Et tanquam si ei diceretur: Quis est iste patientia tua? respondit: Ipse est Deus meus, et salutaris meus: quia revera animae suae salutem iam tunc per incarnandum Verbum provenire noscebat. Addidit, adiutor meus: ne suis applicaret virtutibus quod evasit. Sequitur, non emigrabo, scilicet de hac credulitate quam teneo; sicut in decimo psalmo iam dictum est: In Domino confido: quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer [Psal. X, 2]? Quapropter non se mutaturum dicit esse sententiam, quia hoc sibi utile cognoverat quod tenebat. Congeminat in Deo salutem, non ut gentium dii perpetuam mortem. Adiecit etiam, et gloria mea, ut non solum salus, sed etiam illi credidisse sit gloria. Ponit quoque, Deus auxilii mei, ne sibi aliquid humana deputaret infirmitas. Ad postremum quo cuncta concluderet, dixit: Spes mea in Deo est, ut et illa praeterita, quae perceperat, Domino deputaret, et futuram suam beatitudinem sanctus vir ipsi modis omnibus applicaret.
12 (Vers. 7.) Sperate in eum, omnis conventus plebis; effundite coram illo corda vestra: Deus adiutor noster est. Postquam fidei suae sacramenta vulgavit, conversus ad plebem, quae varia superstitionum vanitate laborabat, commonet ut spem suam debeant in Domini virtute reponere. Dicit enim: Sperate in eum, in illum scilicet quem sibi et Deum professus fuerat et salutem, vel caetera quae sunt dicta superius. Omnis conventus plebis. Alloquendo plebem non excipit potentes, quia mos est Scripturae divinae sic ad partem loqui, ut nec reliquos praetermittere videatur. Adiecit, effundite coram illo corda vestra. Effundit ante Dominum cor suum, qui peccata sua uberrimis lacrymis confitetur. Cor enim aliter effundi non potest, nisi creberrimo imbre lacrymarum; sicut in quadragesimo primo psalmo dictum est: Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam [Psal. XLI, 5]. Quod inter propria Scripturae divinae non immerito computamus.
13 (Vers. 8.) Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris: ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. Secundo diapsalmate decurso, venit ad tertium membrum, exprobrans hominibus nequitias suas; propter quod salutaris huius psalmi sacramenta vulgata sunt, ut pravas persuasiones suas, emendata in melius voluntate, relinquerent. Dicit enim sententiam frequenter iteratam: Verumtamen vani filii hominum, ut vitium suum cognoscens humanitas, ad auctorem salutis atque veritatis celerrima supplicatione festinet. Sic enim in trigesimo octavo psalmo dictum est: Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens [Psal. XXXVIII, 6]. Quod et Sapiens ille frequenter repetit dicens: Omnia vanitas vanitatum [Eccle. I, 2]. Nonnullos autem movere solet, cur et in Psalmis legatur: Vani filii hominum; et in Salomone: Universa vanitas [Ibid., 14]? Nunquid coelestia et terrestria, quae Deus creavit, et omnia valde bona, cuncta in vanitate consistunt? Non utique, sed comparata potioribus illa minora nimis et inania iudicantur; sicut ait beatus Hieronymus: Lucerna lampadis comparatione pro nihilo est; lampas stellae comparatione non lucet; stellam lunae confer, et caeca est; lunam soli iunge, non rutilat; solem Christo confer, et tenebrae sunt. Sic omnia vana fiunt, quae dum melioribus comparantur, fulgore proprio minuuntur. Sic homines, cum ad comparationem supernae veritatis veniunt, ut vani rationabiliter esse dicuntur. Sed huic rei addidit vitium quo maxime laborat humanitas. Mendaces filii hominum in stateris; sive illos tangit, qui ponderibus iniquis ementium decipiunt simplicitatem; sive quod homines sibi placentes, iusti atque immobiles videri volunt, cum sint deceptrici mutabilitate fallaces. In stateris enim, hoc significat quasi in libra iustitiae collocati, non creduntur amare fallaciam. Sequitur, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. Poterant enim non decipere, si eorum posset nequitia deprehendi; sed cum iusti esse credantur, facilius tecta perversitate decipiunt. In idipsum, scilicet in aequitate, quam falso habere perfidi homines aestimantur.
14 (Vers. 9.) Nolite sperare in iniquitate, et in rapinis [ms. A., et rapinas] nolite concupiscere. Ipsos adhuc monet quos detestabili probaverat consuetudine vitiatos. Docet ne sperare debeant, ubi fructus boni desiderii non potest inveniri. In malitia enim qui sperat, seipsum decipit, quia nulla utilitas inde nascitur, sed potius aeterna poena procuratur; sicut in alio psalmo iam dictum est: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam [Psal. X, 6]. Venit etiam ad pauperes, qui necessitate victus furtivum aliquid concupiscunt. Dicit enim, et in rapinis nolite concupiscere. Non enim potest crimen rapinae indigentia tollere, nec quod vindictae subiacet excusari; sed potius continet nos ille qui pluit super iustos et impios, qui dat escam omni carni. Nimis ergo ineptum est Creatoris potentiam relinquere, et ad spem criminum convolare. Sed ne solos pauperes crederes fuisse commonitos, sequenti versu venit ad divites, ut introducto salutari moderamine, nec iste ambiat, nec ille superbiat.
15 (Vers. 10.) Divitiae si affluant, nolite cor apponere. Non damnat largas divitias quibus dispensatio modificata praestatur; nam si cor eis non apponitur, ut in ipsis singularis felicitas iudicetur, profecto necessariae sunt. Inde enim egentibus subvenitur, inde reficiuntur aegroti, inde pauperum nuditas operitur, inde plures ad coelorum regna perveniunt. Nam contra, qui divitiis apponit cor suum, aurum non vult expendere, sed celare, patrimonia cupit semper augere; et dum ibi spes tota reponitur, fames earum rerum semper augetur. Merito ergo praecipit divitibus non amare quod possident: sicut Apostolus dicit: Praecipe divitibus huius mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia ad fruendum. Divites sint in operibus bonis, facile tribuant [I Tim. VI, 17, 18], etc.
16 (Vers. 11.) Semel locutus est Deus; duo haec audivi: quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes singulis secundum opera eorum. Sicut initium psalmi a Patre coepit et Filio, ita et nunc series eius decursa concluditur. Dicit enim: Semel locutus est Deus. Si litteram intendas, quaestio non parva suboritur. Locutus est enim frequenter Deus patribus nostris, Noe, Abrahae, Isaac, Iacob, Moysi, caeterisque sanctis suis: sed semel atque specialiter locutus est Filio suo, sicut ait secundus psalmus: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. [Psal. II, 7]. Hoc enim nulli alteri locutum Patrem fuisse manifestum est. Et ut quidam sentire voluerunt, locutus est semel Deus: quoniam unum Verbum ante tempora genuit consubstantiale sibi, immensum, coaeternum, et coaequaliter potens. Genitus est enim Deus verus de Deo vero, lumen de lumine, immortalis de immortali, invisibilis ex invisibili, omnipotens de omnipotente, et caetera, quae unitas illa incomprehensibilis vere creditur habere communia. Discutiamus etiam quae sunt ista duo quae se Idithum dicit audiisse; qui postquam vitia humana calcaverat, provectus ad contemplationem divinam, per aurem mentis auscultans, cognovit potestatem habere Filium in semetipso, sicut est illud Evangelii: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam [Ioan. X, 18]. Sequitur illud secundum, et tibi, Domine, misericordia, subaudiendum placet. Utrumque enim Deitatis est, ut et misericorditer possit [mss. A., F., prosit], et potenter misereatur. Sed ut hoc de Domino Christo dictum planius potuisses advertere, sequitur tempus iudicii, quia tu reddes singulis secundum opera eorum; sicut legitur: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio [Ioan. V, 22].
17 Conclusio psalmi.
18 Respiciamus in hoc psalmo sententiarum lumina, quasi quasdam relucere candelas. Lampat fides, coruscat veritas quam debeat Christianus populus intueri: ne mundi istius tenebris obcaecatus, rectae fidei tramitem non sequatur. Abscedat gentilis error, haereticorum murmura conquiescant, vanitas hominum fallaciaque deseratur. Non in ingenio, non in saeculi dogmatibus praesumatur; sed in vera sapientia ponatur spes, quae talia solet dare qualia nullus possit arguere. Fac, Domine, et nos vitia transilire, ut ad te possimus purgatis mentibus pervenire.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LX <<<     >>> in Psalmum LXII
monumenta.ch > Cassiodorus > 41 > bmv294.13 > 139 > sectio > ad Timotheum I, 6 > 72 > AURELIANUS XXIX. > sectio > 7 > 28 > HELVIUS PERTINAX XVI. > 21 > 61